APALATAEUS

APALATAEUS
APALATAEUS
mons, in Florida, regione Americae Septentrionalis. Ibi quoque populi Apalatei, in mediterran. Europaeis etiam Apalachites dicti, valde potentes; Quibus proprius Rex, cui 6. amplae subsunt provinciae. Nempe, Bemarim, ubi urbs Melilot, regni caput; Amana et Matique, in planitie, et 3. aliae, Schama, Meraco, intra montes, et Aqualaque, iuxta lacum Theomi, versus Septentrionem. Ibi Rex Christianus a paucis annis, et quaedam Coloniae Anglorum, quae ex Virginia illûc penetrârunt, teste Bristokiô Anglo

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”